BERNACLAE vulgo BERNACLES incolis

BERNACLAE vulgo BERNACLES incolis
BERNACLAE, vulgo BERNACLES incolis
Belgis Rotgansen, singulare est anatum seu anserum genus, in Scotia, quod ex conchis, arboribus et similibus nasci communiter perhibetur. Et certum est, conchas huiusmodi reperiri, quibus contentum animalculum figuram anatis satis accurate referat; Imo non in Scoticis tantum, sed et Angliae littoribus, ad Mare Hibernicum, in portu Milfordshaven ac alibi, tanta saepe huius generis animalium seu concharum copia navibus adhaerere deprehenditur, ut earum cursum haud leviter impediant. Nec minus hodic extra dubium ponitur, aves hasce in insulis Borealissimis ova parere et excludere; quod primo observatum Argonautis Belgicis, cum initiô saeculi huius navigationes Boreales novâ viâ in Indiam Orientalem detegendâ susciperent. Vide Clus. de Reb. Exot. App. 8. p. 368. Kircherium M. S. l. 12. sect. 12. et Gerhardum de Veer Itinerar. Unde autem prima his anseribus origo, anceps quaestio est. Vult Kircherus, ova, quae in glacie passim reperiantur, ea rupta simul frangi, et fluctibus maris involuta, ad obvias Insulas, qua fert maris impetus, appellere, sicque fieri, ut ubicumque ovorum spermaticus humor convenientem matricem invenerit, in rimosis corticibus camporum foliorumque cavitatibus, conchis aut similibus, ibi ex dispositione aeris interni externique fota ex perfectae voluctis semine perfectam volucrem sensim formari. Sed an semen perfecti animalis extra arvum genitale suum tamdiu integrum et prolificum conservari possit, ambigitur merito, nec experientiâ hactenus comprobatum est. Et insecta quidem, praeter ordinarium generandi modum, ex putri etiam materia fiunt, sed numquam tamen, sine latenti aliquo sui generis semine, et imperfectiorem eorum conditionem esse, quam reliquorum animalium, omnes probe agnoscunt. Nec dein similitudo animalculi argumentum praebet, sed ludenti Naturae transcribenda est. Sic enim et Satyriorum aliqua perfectas imagunculas apum, murium, homunculorum referunt, nemine interea in verorum animalium classes eas recensente. Nec Boramez, Tartarorum plata ideo agnus est, quia aliqua inter eam verosque agnos convenientia intercedit. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Geograph. et Civ. c. 5. ubi de Insulis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”